Приветствую Вас Гость | RSS

Средневековая история Восточной Европы

Суббота, 18.05.2024, 12:19
Главная » Файлы » Источники

PrUb, 1218 [ Mai, 16] # 26
13.01.2009, 20:29

Honorius episcopus etc. universis crucesignatis Teutonie, Boemie, Moravie, Dacie, Polonie et Pomeranie ad subsidium Prutenorum proficiscentibus salutem etc. Cum secundum apostolum „nemo militans deo implicat se secularibus negotiis, ne non que sursum sunt, sed que super terram, querere videatur”, covendum est vobis,ne, cum vos adscripseritis obsequio Jhesu Christi ad defendentum venerabilem fratrem nostrum…Pruscie episcopum [ac] noviter baptizatos et conversos ab incursibus paganorum, hoc aliquius lucri temporalis gratia faciatis. Quia secundum evangelicam veritatem „ nemo potest duobus dominis servire, deo et mammone, et ve homini terram viis duabus intranti”. „Simplex enim in simplicitate quevendus est dominus, qui adest omnibus in veritate invocantibus nomen eius”. Quocirca universitatem vestram monendam duximus et hortandam, per apostolica scripta mandantes, quatinus non que vestra sunt, sed que Christi, querentes, ad convertendum ad dominum, non ad subiugandum vestre servituti paganos intendere studeatis, ne, quod absit, illi timentes subiici servituti, in sui erroris pertinacia fortius obstinentur, et vos frustra laboretis in eis, si dominus “qui renes scrutatur et corda” votis vestris non faverit insensatis, sed ut legitime certare probemini. Ab omnibus abstinentes illicitis, venerabili fratri nostro…episcopo Pruscie super hiis modis omnibus intendatis, cui dominus in hiis est hactenus miserabiliter prosperatus. Non enim eidem episcopo nostris dedimus literis in mandatis, ut, siqui contra voluntatem eius terram baptizatorum vel baptizandorium totius Pruscie intrare, vel in ea disponere quiquam presumpserit, per quod possit paganorum conversio prepediri, vel deteriorari conditio conversorum, eos a presumptione huiusmodi monitione premissa per censuras ecclesiasticas appellatione remota compescat.

            Datum Rome apud s. Petrum XVII Cal. Junii p.n.a. secundo.
Категория: Источники | Добавил: ostpreussen
Просмотров: 653 | Загрузок: 0 | Рейтинг: 0.0/0
Всего комментариев: 0
Имя *:
Email *:
Код *: