Приветствую Вас Гость | RSS

Средневековая история Восточной Европы

Среда, 25.12.2024, 11:06
Главная » Файлы » Источники

Документ об основании Оливского монастыря
24.07.2009, 08:49

Villarum autem nomina, quas ipsis libertate perpetua coram testibus delegavi, hec sunt: Olyva ubi cenobium constructum est, Salcowitz, Clambowi, Sterkow, Stanowe, Gransowi, Sincimitz;

 

libertatem quoque hominibus eorum de omni exactione et expeditione perpetuam damus, excepta reedificatione castri et pontis in Gdanzc, decimam etiam de omnibus tabernis prefati castri et decimam thelonei et decimam de Rezck, insuperdecimam piscacionis de clausura in Merezina et decimam piscem de Barsizke, decimam quoque de omnibus pecoribus nostris, preterea libertatem piscandi in salso vel recenti mari cuiuscunque generis pisces, allec rumbos vel esoces in omni dominio nostro quibuscunque retibus vel instrumentis. Naves etiam et res ipsorum a theloneo absolvimus per omnen terram nostram. Insuper ipsis libertatem conferimus construendi molendina in rivulo, qui Stricza nominatur.

 

Datum in castro nostro Gdanzc, anno ab incarnacione domini MCLXXVII, XV Kalendas Aprilis.

 

Testes huius donacionis sunt hii. dominus Everardus abbas de Colbaz, sacerdotes Heinricus et Hermannus, dominus Grimizlaus, Gnezota et Martinus frater eius, Zulis, Heinricus camerarius, Stropha et alii quam plures. Presenti itaque carta per sigilli nostri inpressionem predictam donationem confrmamus, quatenus nulli inposterum eam infringere liceat, sed qiuncunque hoc attemptaverit, a deo se dampnandum sciat. Cunctis vero eidem loco sua iur servantibus et bona facientibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quantenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterna mereantur in celis. Amen.

 

Категория: Источники | Добавил: ostpreussen
Просмотров: 1353 | Загрузок: 0 | Комментарии: 4 | Рейтинг: 0.0/0
Всего комментариев: 0
Имя *:
Email *:
Код *: